ADESTE FIDELES

ADESTE FIDELES, LAETI, TRIUMPHANTES

VENITE, VENITE IN BETHELEM.

NATUM VIDETE, REGEM ANGELORUN.

VENITE ADOREMUS, VENITE ADOREMUS

VENITE ADOREMUS DOMINUM.

 

 

 

EN GREGE RELICTO, HUMILES AD CUNAS,

VOCATI PASTORES APPROPERANT.

ET NOS OVANTI, GRADU FESTINEMUS

VENITE ADOREMUS, VENITE ADOREMUS

VENITE ADOREMUS DOMINUM.

 

 

 

AETERNI PARENTIS, SPLENDOREM AETERNUM,

VELATUM SUB CARNE VIDEBIMUS

DEUM INFANTEM, PANNIS INVOLUTUM.

VENITE ADOREMUS, VENITE ADOREMUS

VENITE ADOREMUS DOMINUM.

 

 

 

PRO NOBIS EGENUM ET FOENO CUBANTEM,

PIIS FOVEAMUS AMPLEXIBUS:

SIC NOS AMANTEM QUIS NOS REDAMARET?

VENITE ADOREMUS, VENITE ADOREMUS

VENITE ADOREMUS DOMINUM.